monumenta.ch > Cassiodorus > ALEXANDER MAMMAEAE XXI. > 13 > 100 > 6 > GALLUS ET VOLUSIANUS XXVI. > 6 > 6 > 37 > 44 > 135 > 25 > 33 > bmv294.39 > 137 > 110 > 18 > 31
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XXX.Quid Constantius petierit Athanasium, et quid Athanasius Constantium, et quomodo, orthodoxis pontificibus recipientibus suas Ecclesias, haeretici sint expulsi. <<<     >>> XXXII.Epistula Constantii ad Alexandrinos, ut reciperent Athanasium.

Cassiodorus, 4, CAPUT XXXI.Epistula Constantii per quam omnia gesta contra Athanasium habita sunt cassata.

1 Victor Constantius Maximus, pius, episcopis et presbyteris catholicae Ecclesiae salutem.
2 Reverendissimus episcopus Athanasius non est Dei gratia derelictus; nam licet brevi tempore humana fuerit probatione submissus, tamen debitum providentiae universa perspicientis [Ms. Lyr., prospicientis] noscitur suscepisse decretum: recipiens voluntate Dei nostroque iudicio patriam suam, pariter et Ecclesiam cuius divino nutu praesul exstabat. Huic enim consequenter oportebat nostram adesse mansuetudinem; quatenus omnia adversus eum, et eius communicatores definita, omnisque suspicio et illusio contra eum gesta, de caetero sit inanis et vacua; et relevatio, quam dudum clerici eius habuerunt, competenter firma permaneat.
3 Sed etiam hoc eius gratiae adiiciendum esse censuimus, quatenus omnes ordinis sacri cognoscant, concessum omnibus sibi coniunctis, ut sine timore sint, sive episcopi, sive sint clerici; sufficit enim unicuique circa eum rectae voluntatis unio. Quicunque enim meliori iudicio atque parte constituti, huius eligunt communionem, hos omnes praecipimus ad instar praecedentis providentiae, etiam nunc voluntate Dei, nostrae gratiae largitatem adipisci. [SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 112. (An. Dom. 350.)]
Cassiodorus HOME

bav823.146 bav824.110 bnf1603.73

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik